Latin · ~3 min
10
Cicero, Pro L. Murena 10
Not analysed yet
etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q.Quinto Hortensio, M.Marco Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.