Latin · ~2 min
14
Cicero, Pro L. Murena 14
Not analysed yet
nihil igitur in vitam L.Lucii Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.