# Pro L. Murena 28

Cicero, Pro L. Murena, 28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-murena/28

itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus. quod enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum nullo pacto potest. itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud quod aliquamdiu fuit licet consulere? iam perdidistis. sapiens existimari nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus prolatis quicquam valet. peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt omnes nullo modo possunt inter se discrepare. difficilis autem res ideo non putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. itaque si mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me iuris consultum esse profitebor. etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia, neque tamen quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim qua de re agitur addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. si id quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius; sin aliter, etiam controversum ius nosse et tractare videare.

---

Cicero, Pro L. Murena, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi014/phi0474.phi014.perseus-lat2.xml.
