Latin · ~2 min
35
Cicero, Pro L. Murena 35
Not analysed yet
at enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. pergitisne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam dederit, eundem in reliquis honoribus debeat? quod enim fretum, quem Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum? dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. saepe etiam sine ulla aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit.