Latin · ~2 min
65
Cicero, Pro L. Murena 65
Not analysed yet
quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. etenim isti ipsi mihi videntur vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi oporteret consisteremus. nihil ignoveris. immo aliquid, non omnia. nihil gratiae causa feceris. immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit. misericordia commotus ne sis. etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est laus aliqua humanitatis. in sententia permaneto. vero, nisi sententiam sententia alia vicerit melior.