# Pro L. Murena 67

Cicero, Pro L. Murena, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-murena/67

qua re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove vim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. quid accusas, Cato, quid adfers ad iudicium, quid arguis? ambitum accusas; non defendo. me reprehendis, quod idem defendam quod lege punierim. punivi ambitum, non innocentiam; ambitum vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. dixisti senatus consultum me referente esse factum, si mercede obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra legem Calpurniam factum videri. ergo ita senatus iudicat, contra legem facta haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem gerit. nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum sit, quin contra legem sit dubitare nemo potest.

---

Cicero, Pro L. Murena, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi014/phi0474.phi014.perseus-lat2.xml.
