Latin · ~2 min
68
Cicero, Pro L. Murena 68
Not analysed yet
est igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium potest esse, id iudicare. atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis, ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi possit. qua re doce ab L.Lucio Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra legem commissa esse concedam. multi obviam prodierunt de provincia decedenti. consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur revertenti? quae fuit ista multitudo? primum, si tibi istam rationem non possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum videretur.