# Pro L. Murena 72

Cicero, Pro L. Murena, 72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-murena/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-l-murena/72
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi014.perseus-lat2:72

at spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. etsi hoc factum a Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est, tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae punctorum nobis, Servi, detraxerint. quod enim tempus fuit aut nostra aut patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? haec homines tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur …

---

Cicero, Pro L. Murena, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi014/phi0474.phi014.perseus-lat2.xml.
