# Pro L. Murena 77

Cicero, Pro L. Murena, 77. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-murena/77

quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. nam, si nomine appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo quam tibi. sin iam noris, tamenne per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? quid quod, cum admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? quid, postea quam es designatus, multo salutas neglegentius? haec omnia ad rationem civitatis si derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur pravissima. qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum, conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.

---

Cicero, Pro L. Murena, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi014/phi0474.phi014.perseus-lat2.xml.
