Latin · ~3 min
78
Cicero, Pro L. Murena 78
Not analysed yet
at enim te ad accusandum res publica adduxit. credo, Cato, te isto animo atque ea opinione venisse; sed tu imprudentia laberis. ego quod facio, iudices, cum amicitiae dignitatisque L.Lucio Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae, libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque testor. audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam totos dies atque noctes de re publica cogitantem! non usque eo L.Lucius Catilina rem publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam quisquam putat, ad pluris pertinet. intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quo numquam me consule dormientes opprimemini.