Latin · ~2 min
81
Cicero, Pro L. Murena 81
Not analysed yet
atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non videtis? te, te appello, Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? iam enim in hesterna contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem vocaverunt. omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a L.Lucio Catilina et Cn.Gnaeo Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse, in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.