Latin
85
Cicero, Pro L. Murena 85
Not analysed yet
sed quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui consequitur redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed in sufficiendo conlega occupatus. hunc iam qui impedituri sint …illa pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, qua po… minatur; in agros suburbanos repente advolabit; versabitur in urbe furor, in curia timor, in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede ac loco ferrum flammamque metuemus. quae iam diu comparantur, eadem ista omnia, si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et privatorum diligentia comprimentur.