# Pro L. Murena 89

Cicero, Pro L. Murena, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-l-murena/89

sed quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? ibit igitur in exsilium miser? quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit, res maximas gessit? at habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. an se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? in ea porro provincia quo animo C.Gaium Murenam fratrem suum aspiciet? qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassent et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent, repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis!

---

Cicero, Pro L. Murena, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi014/phi0474.phi014.perseus-lat2.xml.
