# Pro M. Caelio 17

Cicero, Pro M. Caelio, 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-caelio/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-m-caelio/17
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:17

nam quod aes alienum obiectum est, sumptus reprehensi, tabulae flagitatae, videte quam pauca respondeam. tabulas qui in patris potestate est nullas conficit. versuram numquam omnino fecit ullam. sumptus unius generis obiectus est, habitationis; triginta milibus dixistis habitare. nunc demum intellego P. Clodi insulam esse venalem, cuius hic in aediculis habitat decem, ut opinor, milibus. vos autem dum illi placere voltis, ad tempus eius mendacium vestrum accommodavistis.

---

Cicero, Pro M. Caelio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi024/phi0474.phi024.perseus-lat2.xml.
