Latin · ~2 min
20
Cicero, Pro M. Caelio 20
Not analysed yet
nec tamen illud genus alterum nocturnorum testium perhorresco. est enim dictum ab illis fore qui dicerent uxores suas a cena redeuntis attrectatas esse a Caelio. graves erunt homines qui hoc iurati dicere audebunt, cum sit eis confitendum numquam se ne congressu quidem et constituto coepisse de tantis iniuriis experiri. sed totum genus oppugnationis huius, iudices, et iam prospicitis animis et, cum inferetur, propulsare debebitis. non enim ab isdem accusatur M. Caelius a quibus oppugnatur; palam in eum tela iaciuntur, clam subministrantur.