# Pro M. Caelio 21

Cicero, Pro M. Caelio, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-caelio/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-m-caelio/21
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi024.perseus-lat2:21

neque ego id dico ut invidiosum sit in eos quibus gloriosum etiam hoc esse debet. funguntur officio, defendunt suos, faciunt quod viri fortissimi solent; laesi dolent, irati efferuntur, pugnant lacessiti. sed vestrae sapientiae tamen est, iudices, non, si causa iusta est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque causam putare esse iustam alieno dolori potius quam vestrae fidei consulendi. iam quae sit multitudo in foro, quae genera, quae studia, quae varietas hominum videtis. ex hac copia quam multos esse arbitramini qui hominibus potentibus, gratiosis, disertis, cum aliquid eos velle arbitrentur, ultro se offerre soleant, operam navare, testimonium polliceri?

---

Cicero, Pro M. Caelio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi024/phi0474.phi024.perseus-lat2.xml.
