Latin · ~2 min
24
Cicero, Pro M. Caelio 24
Not analysed yet
at praevaricatione est Asicius liberatus. perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat esse seiunctam. neque solum Caelius sed etiam adulescentes humanissimi et doctissimi, rectissimis studiis atque optimis artibus praediti, Titus Gaiusque Coponii qui ex omnibus maxime Dionis mortem doluerunt, qui cum doctrinae studio atque humanitatis tum etiam hospitio Dionis tenebantur. habitabat apud Titum, ut audistis, Dio, erat ei cognitus Alexandriae. quid aut hic aut summo splendore praeditus frater eius de M. Caelio existimet ex ipsis, si producti erunt, audietis.