# Pro M. Caelio 30

Cicero, Pro M. Caelio, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-caelio/30

itaque ego severitati tuae ita ut oportet respondere non audeo. erat enim meum deprecari vacationem adulescentiae veniamque petere. non, inquam, audeo; perfugiis nihil utor aetatis, concessa omnibus iura dimitto; tantum peto ut, si qua est invidia communis hoc tempore aeris alieni, petulantiae, libidinum iuventutis, quam video esse magnam, tamen ne huic aliena peccata, ne aetatis ac temporum vitia noceant. atque ego idem qui haec postulo quin criminibus quae in hunc proprie conferuntur diligentissime respondeam non recuso. sunt autem duo crimina, auri et veneni; in quibus una atque eadem persona versatur. aurum sumptum a Clodia, venenum quaesitum quod Clodiae daretur, ut dicitur. omnia sunt alia non crimina sed maledicta, iurgi petulantis magis quam publicae quaestionis. adulter, impudicus, sequester convicium est, non accusatio. nullum est enim fundamentum horum criminum, nullae sedes; voces sunt contumeliosae temere ab irato accusatore nullo auctore emissae. Horum duorum criminum video auctorem,

---

Cicero, Pro M. Caelio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi024/phi0474.phi024.perseus-lat2.xml.
