# Pro M. Caelio 68

Cicero, Pro M. Caelio, 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-caelio/68

at sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum et clarissimorum hominum, manu missi. tandem aliquid invenimus quod ista mulier de suorum propinquorum, fortissimorum virorum, sententia atque auctoritate fecisse dicatur. sed scire cupio quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Caelio quaesitum aut quaestio sublata aut multarum rerum consciis servis cum causa praemium persolutum. at propinquis inquit placuit. cur non placeret, cum rem tute ad eos non ab aliis tibi adlatam sed a te ipsa compertam deferre diceres?

---

Cicero, Pro M. Caelio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi024/phi0474.phi024.perseus-lat2.xml.
