Latin · ~2 min
8
Cicero, Pro M. Caelio 8
Not analysed yet
primum ut qualis es talem te omnes esse existiment, ut quantum a rerum turpitudine abes tantum te a verborum libertate seiungas; deinde ut ea in alterum ne dicas quae, cum tibi falso responsa sint, erubescas. quis est enim cui via ista non pateat, quis est qui huic aetati atque isti dignitati non possit quam velit petulanter, etiam si sine ulla suspicione, at non sine argumento male dicere? sed istarum partium culpa est eorum qui te agere voluerunt; laus pudoris tui, quod ea te invitum dicere videbamus, ingeni, quod ornate politeque dixisti.