Latin · ~2 min
11
Cicero, Pro M. Marcello 11
Not analysed yet
hunc tu diem tuis maximis et innumerabilibus gratulationibus iure anteponis. haec enim res unius est propria C. Caesaris; ceterae duce te gestae magnae illae quidem, sed tamen multo magnoque comitatu. huius autem rei tu idem dux es et comes: quae quidem tanta est ut tropaeis et monumentis tuis adlatura finem sit aetas—nihil est enim opere et manu factum quod non conficiat et consumat vetustas—