Latin · ~2 min
34
Cicero, Pro M. Marcello 34
Not analysed yet
quod autem summae benevolentiae est, quae mea erga illum omnibus nota semper fuit, ut vix C. Marcello, optimo et amantissimo fratri, praeter eum quidem cederem nemini, cum id sollicitudine, cura, labore tam diu praestiterim quam diu est de illius salute dubitatum, certe hoc tempore magnis curis, molestiis, doloribus liberatus praestare debeo. itaque, C. Caesar, sic tibi gratias ago ut me omnibus rebus a te non conservato solum sed etiam ornato, tamen ad tua in me unum innumerabilia merita, quod fieri iam posse non arbitrabar, magnus hoc tuo facto cumulus accesserit.