Latin · ~2 min
4
Cicero, Pro M. Marcello 4
Not analysed yet
est vero fortunatus cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad illum ventura sit laetitia pervenerit: quod quidem merito atque optimo iure contigit. quis enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut innocentia aut ullo in laudis genere praestantior? nullius tantum flumen est ingeni, nulla dicendi aut scribendi tanta vis, tantaque copia quae non dicam exornare, sed enarrare, C. Caesar, res tuas gestas possit. tamen hoc adfirmo et pace dicam tua, nullam in his esse laudem ampliorem quam eam quam hodierno die consecutus es.