Latin · ~2 min
11 to 12
Cicero, Pro M. Scauro 11-12
Not analysed yet
quae quidem suspicio valuit etiam plus ob hanc causam quod, cum agerent parentalia Norenses omnesque suo more ex oppido exissent, tum illa est a liberto suspendisse se dicta. discessus autem solitudo ei qui patronam suffocabat fuit quaerenda, illi quae volebat mori non fuit. confirmata vero suspicio est, quod anu mortua libertus statim tamquam opere confecto Romam est profectus, Aris autem, simul ac libertus de morte uxoris nuntiavit, continuo Romae matrem illam Bostaris duxit uxorem.