Latin · ~2 min
19
Cicero, Pro M. Scauro 19
Not analysed yet
sin unus color, una vox, una natio est omnium testium, si, quod ei dicunt, non modo nullis argumentis sed ne litterarum quidem aliquo genere aut publicarum aut privatarum, quod tamen ipsum fingi potest, confirmare conantur, quo me vertam, iudices, aut quid agam? Cum singulis disputem? quid? non habuisti quod dares. habuisse se dicet. quis id sciet, quis iudicabit? non fuisse causam. finget fuisse. qui refellemus? potuisse non dare, si noluisset. vi ereptum esse dicet. quae potest eloquentia disputando ignoti hominis impudentiam confutare?