Latin · ~2 min
21
Cicero, Pro M. Scauro 21
Not analysed yet
est enim unum maximum totius Sardiniae frumentarium crimen, de quo Triarius omnis Sardos interrogavit, quod genus uno testimoni foedere et consensu omnium est confirmatum. quod ego crimen ante quam attingo, peto a vobis, iudices, ut me totius nostrae defensionis quasi quaedam fundamenta iacere patiamini. quae si erunt, ut mea ratio et cogitatio fert, posita et constituta, nullam accusationis partem pertimescam.