Latin · ~7 min
30 to 34
Cicero, Pro M. Scauro 30-34
Not analysed yet
quod si te omen nominis vestri forte duxit, nos tamen id more maiorum, quia faustum putamus, non ad perniciem, verum ad salutem interpretamur. sed omnis ista celeritas ac festinatio, quod inquisitionem, quod priorem actionem totam sustulisti, illud patefecit et inlustravit quod occultum tamen non erat, non esse hoc iudicium iudici, sed comitiorum consularium causa comparatum. hic ego Appium Claudium, consulem fortissimum atque ornatissimum virum mecumque, ut spero, fideli in gratiam reditu firmoque coniunctum, nullo loco, iudices, vituperabo. fuerint enim eae partes aut eius quem id facere dolor et suspicio sua coegit, aut eius qui has sibi partis depoposcit, quod aut non animadvertebat quem violaret, aut facilem sibi fore in gratiam reditum arbitrabatur; ego tantum dicam quod et causae satis et in illum minime durum aut asperum possit esse. quid enim habet turpitudinis Appium Claudium M. Scauro esse inimicum? quid? avus eius P. Africano non fuit, quid? mihi ipsi idem iste, quid? ego illi? quae inimicitiae dolorem utrique nostrum fortasse aliquando, dedecus vero certe numquam attulerunt. successori decessor invidit, voluit eum quam maxime offensum quo magis ipsius memoria excelleret; res non modo non abhorrens a consuetudine sed usitata etiam et valde pervagata. neque vero tam haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humanitate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi, fratris sui, competitorem fore putasset. qui sive patricius sive plebeius esset—nondum enim certum constituerat—cum hoc sibi contentionem fore putabat, Appius autem hoc maiorem etiam quod illum in pontificatus petitione, in saliatu, in ceteris meminerat fuisse patricium. quam ob rem se consule neque repelli fratrem volebat neque, iste si patricius esset, parem Scauro fore videbat, nisi hunc aliquo aut metu aut infamia perculisset.