# Pro M. Scauro 37

Cicero, Pro M. Scauro, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-scauro/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-m-scauro/37
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:37

quamquam ea quae dixi non secus dixi quam si eius frater essem, non is qui et est et qui multa dixit, sed is qui ego esse in meum consuevi. generi igitur toti accusationis resistere, iudices, debetis, in quo nihil more, nihil modo, nihil considerate, nihil integre, contra improbe, turbide, festinanter, rapide omnia conspiratione, imperio, auctoritate, spe, minis videtis esse suscepta.

---

Cicero, Pro M. Scauro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi029/phi0474.phi029.perseus-lat2.xml.
