Latin · ~3 min
39 to 40
Cicero, Pro M. Scauro 39-40
Not analysed yet
neque ego Sardorum querelis moveri nos numquam dico oportere. non sum aut tam inhumanus aut tam alienus a Sardis, praesertim cum frater meus nuper ab eis decesserit, cum rei frumentariae Cn. Pompei missu praefuisset, qui et ipse illis pro sua fide et humanitate consuluit et eis vicissim percarus et iucundus fuit. pateat vero hoc perfugium dolori, pateat iustis querelis, coniurationi via intercludatur, obsaepiatur insidiis, neque hoc in Sardis magis quam in Gallis, in Afris, in Hispanis. damnatus est T. Albucius, C. Megaboccus ex Sardinia non nullis etiam laudantibus Sardis. ita fidem maiorem varietas ipsa faciebat. testibus enim aequis, tabulis incorruptis tenebantur.