# Pro M. Scauro 41

Cicero, Pro M. Scauro, 41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-scauro/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-m-scauro/41
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi029.perseus-lat2:41

nunc est una vox, una mens non expressa dolore, sed simulata, neque huius iniuriis, sed promissis aliorum et praemiis excitata. at creditum est aliquando Sardis. et fortasse credetur aliquando, si integri venerint, si incorrupti, si sua sponte, si non alicuius impulsu, si soluti, si liberi. quae si erunt, tamen sibi credi gaudeant et mirentur. Cum vero omnia absint, tamen se non respicient, non gentis suae famam perhorrescent?

---

Cicero, Pro M. Scauro, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi029/phi0474.phi029.perseus-lat2.xml.
