Latin · ~6 min
45a to 47
Cicero, Pro M. Scauro 45a-47
Not analysed yet
Africa ipsa parens illa Sardiniae, quae plurima et acerbissima cum maioribus nostris bella gessit, non solum fidelissimis regnis sed etiam in ipsa provincia se a societate Punicorum bellorum Vtica teste defendit. Hispania ulterior Scipionum interitu. copiis inops, gente fallax. inventi sunt qui etiam fratres populi Romani vocarentur. hoc nomine audito quod per omnis gentis pervagatum est. nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus, qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat, eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas. quae, malum, est ista ratio? quem purpura regalis non commovit, eum Sardorum mastruca mutavit? praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis. ego porro, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas adportavi. domus tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas. incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti, depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te et fortunas tuas aestimasti. haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur? undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. curia illa vos de gravissimo principatu patris fortissimoque testatur, L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur, quod ipsi saepe multis laborantibus atque implorantibus ope sua subvenissent. Capitolium illud templis tribus inlustratum, paternis atque etiam huius amplissimis donis ornati aditus Iovis optimi maximi, Iunonis Reginae, Minervae M. Scaurum apud …