Latin
1
Cicero, Pro M. Tullio 1
Not analysed yet
Antea sic hanc causam agere statueram, recuperatores, ut infitiaturos adversarios arbitrarer tantam caedem et tam atrocem ad familiam suam pertinere. itaque animo soluto a cura et a cogitatione veneram, quod intellegebam facile id me testibus planum facere posse. nunc vero postea quam non modo confessus est vir primarius, L. Quinctius …laborabam ut, quod arguebam, id factum esse ostenderem; nunc in eo consumenda est oratio ut ne adversarii, quod infitiari nullo modo potuerunt, cum maxime cuperent, id cum confessi sunt, meliore loco esse videantur.