Latin · ~4 min
10 to 13
Cicero, Pro M. Tullio 10-13
Not analysed yet
his temporibus cum ex bello diuturno atque domestico res in eam consuetudinem venisset ut homines minore religione armis uterentur, necesse putavit esse et in universam familiam iudicium dare, quod a familia factum diceretur, et recuperatores dare, ut quam primum res iudicaretur, et poenam graviorem constituere, ut metu comprimeretur audacia, et illam latebram tollere: damnum iniuria. quod in aliis causis debet valere et valet lege Aquilia, id ex huius modi damno quod vi per servos armatos datum esset …ipsi statuerent quo tempore possent suo iure arma capere, manum cogere, homines occidere. Cum iudicium ita daret ut hoc solum in iudicium veniret, videreturne vi hominibus coactis armatisve damnum dolo malo familiae datum, neque illud adderet inivria, putavit se audaciam improborum sustulisse, cum spem defensionis nullam reliquisset. quoniam quod iudicium et quo consilio constitutum sit cognostis, nunc rem ipsam, ut gesta sit, dum breviter vobis demonstro, attendite.