Latin · ~5 min
15 to 18
Cicero, Pro M. Tullio 15-18
Not analysed yet
clam circumscripsisse isti a consulari Macedonia et Asia. etiam illud addam quod ad rem pertinet: imperatore mortuo pecuniam nescio quo modo quaesitam dum volt in praedio ponere, non posuit, sed abiecit. nihil adhuc m …. . am calamitate vicinorum corrigit, et quod stomachum suum damno Tulli explere conatus est. est in eo agro centuria quae Populiana nominatur, recuperatores, quae semper M. Tulli fuit, quam etiam pater possederat …posita esse et ad fundum eius convenire. ac primum, quod eum negoti totius et emptionis suae paenitebat, fundum proscripsit; eum autem emptum habebat cum socio Cn. Acerronio, viro optimo …modum proscripsisse. hominem appellat. iste sane adroganter quod commodum fuit respondit. Nequedum finis auctor demonstraverat. mittit ad procuratorem litteras et ad vilicum Tullius …facturum negavit; illis absentibus finis Acerronio demonstravit neque tamen hanc centuriam Populianam vacuam tradidit. Acerronius, quo modo potuit, se de tota re ex …mine eius modi semustilatus effugit. adducit iste interea in saltum homines electos maximis animis et viribus et eis arma quae cuique habilia atque apta essent comparat, prorsus ut quivis intellegeret non eos ad rem rusticam, verum ad caedem ac pugnam comparari.