Latin · ~3 min
22 to 24
Cicero, Pro M. Tullio 22-24
Not analysed yet
hanc rem tam atrocem, tam indignam, tam repentinam nuntiat M. Tullio Philinus, quem antea nominavi, qui graviter saucius e caede effugerat. Tullius statim dimittit ad amicos, quorum ex vicinitate Thurina bona atque honesta copia praesto fuit. omnibus acerba res et misera videbatur. Cum amici in comm …turbarunt. audite, quaeso, in eas res quas commemoro hominum honestorum testimonium. haec quae mei testes dicunt, fatetur adversarius eos vere dicere; quae mei testes non dicunt, quia non viderunt nec sciunt, ea dicit ipse adversarius. nostri testes dicunt occisos homines; cruorem in locis pluribus, deiectum aedificium se vidisse dicunt; nihil amplius. quid Fabius? Horum nihil negat. quid ergo addit amplius?