Latin · ~2 min
29
Cicero, Pro M. Tullio 29
Not analysed yet
videtis praetores per hos annos interdicere hoc modo, velut inter me et M. Claudium: Vnde dolo malo tvo, M. Tvlli, M. Clavdivs avt familia avt procvrator eivs vi detrvsvs est, cetera ex formula. si, ubi ita interdictum est et sponsio facta, ego me ad iudicem sic defendam ut vi me deiecisse confitear, dolo malo negem, ecquis me audiat? non opinor equidem, quia, si vi deieci M. Claudium, dolo malo deieci; in vi enim dolus malus inest, et Claudio utrumvis satis est planum facere, vel se a me ipso vi deiectum esse vel me consilium inisse ut vi deiceretur.