Latin · ~2 min
36 to 37
Cicero, Pro M. Tullio 36-37
Not analysed yet
si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum. sed non id solum agitur …hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur. …ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.