# Pro M. Tullio 36-37

Cicero, Pro M. Tullio, 36 to 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-m-tullio/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-m-tullio/36
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi006.perseus-lat2:36-37

si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum. sed non id solum agitur … hoc iudicium sic exspectatur ut non unae rei statui, sed omnibus constitui putetur. … ego intellego, et tamen dicendum est ad ea quae dixit Quinctius, non quo ad rem pertineat, sed ne quid, quia a me praetermissum sit, pro concesso putetur.

---

Cicero, Pro M. Tullio, ed. Albert Curtis Clark. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi006/phi0474.phi006.perseus-lat2.xml.
