Latin · ~2 min
39
Cicero, Pro M. Tullio 39
Not analysed yet
haec cum praetorem postulabas, cum tribunos appellabas, nempe ita dicebas, potestatem tibi fieri oportere ut, si posses, recuperatoribus persuaderes non esse iniuria M. Tullio damnum datum. quod ergo ideo in iudicium addi voluisti, ut de eo tibi apud recuperatores dicere liceret, eo non addito nihilo minus tamen ita dicis, quasi id ipsum a quo depulsus es impetraris? at quibus verbis in decernendo Metellus usus est ceterique quos appellasti? nonne haec omnium fuit oratio, quod vi hominibus armatis coactisve familia fecisse diceretur, id tametsi nullo iure fieri potuerit, tamen se nihil addituros? et recte, recuperatores.