Latin · ~2 min
41
Cicero, Pro M. Tullio 41
Not analysed yet
etenim, recuperatores, non damno commoventur magistratus ut in haec verba iudicium dent. nam si id esset, nec recuperatores potius darent quam iudicem nec in universam familiam, sed in eum quicum nominatim ageretur, nec in quadruplum, sed in duplum, et ad damnvm adderetur inivria. neque enim is qui hoc iudicium dedit, de ceteris damnis ab lege Aquilia recedit, in quibus nihil agitur nisi damnum, qua de re praetor animum debet advertere.