Latin · ~2 min
54
Cicero, Pro M. Tullio 54
Not analysed yet
at servus meus non comparet, qui visus est cum tuis; at casa mea est incensa a tuis. quid ad haec respondeam? ostendi falsa esse; verum tamen confitebor. quid postea? hoc sequitur, ut familiam M. Tulli concidi oportuerit? vix me hercule ut corium peti, vix ut gravius expostulari; verum ut esses durissimus, agi quidem usitato iure et cotidiana actione potuit. quid opus fuit vi, quid armatis hominibus, quid caede, quid sanguine?