Latin · ~2 min
102
Cicero, Pro P. Sestio 102
Not analysed yet
haec imitamini, per deos immortalis, qui dignitatem, qui laudem, qui gloriam quaeritis! haec ampla sunt, haec divina, haec immortalia; haec fama celebrantur, monumentis annalium mandantur, posteritati propagantur. est labor, non nego; pericula magna, fateor; múltae insidiae súnt bonis verissime dictum est; sed te íd quod multi invídeant multique éxpetant inscítiast, inquit, póstulare, nísi laborem súmma cum cura écferas. nollem idem alio loco dixisset, quod exciperent improbi cives, óderint, dum métuant; praeclara enim illa praecepta dederat iuventuti.