# Pro P. Sestio 108

Cicero, Pro P. Sestio, 108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sestio/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-p-sestio/108
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:108

quo silentio sunt auditi de me ceteri principes civitatis! quos idcirco non appello hoc loco ne mea oratio, si minus de aliquo dixero, ingrata, si satis de omnibus, infinita esse videatur. cedo nunc eiusdem illius inimici mei de me eodem ad verum populum in campo Martio contionem! quis non modo adprobavit, sed non indignissimum facinus putavit illum non dicam loqui, sed vivere ac spirare? quis fuit qui non eius voce maculari rem publicam, seque si eum audiret scelere adstringi arbitraretur?

---

Cicero, Pro P. Sestio, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi022/phi0474.phi022.perseus-lat2.xml.
