# Pro P. Sestio 109

Cicero, Pro P. Sestio, 109. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sestio/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-p-sestio/109
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:109

venio ad comitia, sive magistratuum placet sive legum. leges videmus saepe ferri multas. omitto eas quae feruntur ita vix ut quini, et ii ex aliena tribu, qui suffragium ferant reperiantur. de me, quem tyrannum atque ereptorem libertatis esse dicebat illa ruina rei publicae, dicit se legem tulisse. quis est qui se, cum contra me ferebatur, inisse suffragium confiteatur? Cum autem de me eodem ex senatus consulto comitiis centuriatis ferebatur, quis est qui non profiteatur se adfuisse et suffragium de salute mea tulisse? Vtra igitur causa popularis debet videri: in qua omnes honestates civitatis, omnes aetates, omnes ordines una consentiunt, an in qua furiae concitatae tamquam ad funus rei publicae convolant?

---

Cicero, Pro P. Sestio, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi022/phi0474.phi022.perseus-lat2.xml.
