Latin · ~2 min
112
Cicero, Pro P. Sestio 112
Not analysed yet
illuc revertor: contra me cum sit actum, capta urbe atque oppressa, Gellium, Firmidium, Titium, eiusdem modi furias illis mercennariis gregibus duces et auctores fuisse, cum ipse lator nihil ab horum turpitudine, audacia, sordibus abhorreret. at cum de dignitate mea ferebatur, nemo sibi nec valetudinis excusationem nec senectutis satis iustam putavit; nemo fuit qui se non rem publicam mecum simul revocare in suas sedis arbitraretur.