Latin · ~3 min
124
Cicero, Pro P. Sestio 124
Not analysed yet
maximum vero populi Romani iudicium universi consessu gladiatorio declaratum est; erat enim munus Scipionis, dignum et eo ipso et illo Metello cui dabatur. id autem spectaculi genus erat quod omni frequentia atque omni genere hominum celebratur, quo multitudo maxime delectatur. in hunc consessum P. Sestius tribunus plebis, cum ageret nihil aliud in eo magistratu nisi meam causam, venit et se populo dedit non plausus cupiditate, sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent: venit, ut scitis, a columna Maenia: tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio, tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam maior consensio aut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur.