# Pro P. Sestio 132

Cicero, Pro P. Sestio, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/pro-p-sestio/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cicero/pro-p-sestio/132
CTS URN: urn:cts:latinLit:phi0474.phi022.perseus-lat2:132

habes igitur quod ex me quaesisti, qui essent optimates. non est natio, ut dixisti; quod ego verbum agnovi; est enim illius a quo uno maxime P. Sestius se oppugnari videt, hominis eius qui hanc nationem deleri et concidi cupivit, qui C. Caesarem, mitem hominem et a caede abhorrentem, saepe increpuit, saepe accusavit, cum adfirmaret illum numquam, dum haec natio viveret, sine cura futurum. nihil profecit de universis: de me agere non destitit; me oppugnavit, primum per indicem Vettium, quem in contione de me et de clarissimis viris interrogavit,—in quo tamen eos civis coniunxit eodem periculo et crimine, ut a me inierit gratiam quod me cum amplissimis et fortissimis viris congregavit.

---

Cicero, Pro P. Sestio, ed. William Peterson. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi022/phi0474.phi022.perseus-lat2.xml.
