Latin
27
Cicero, Pro P. Sestio 27
Not analysed yet
O diem illum, iudices, funestum senatui bonisque omnibus, rei publicae luctuosum, mihi ad domesticum maerorem gravem, ad posteritatis memoriam gloriosum! quid enim quisquam potest ex omni memoria sumere inlustrius quam pro uno civi et bonos omnis privato consensu et universum senatum publico consilio mutasse vestem? quae quidem tum mutatio non deprecationis est causa facta, sed luctus: quem enim deprecarere, cum omnes essent sordidati, cumque hoc satis esset signi esse improbum, qui mutata veste non esset? hac mutatione vestis facta tanto in luctu civitatis, omitto quid ille tribunus omnium rerum divinarum humanarumque praedo fecerit, qui adesse nobilissimos adulescentis, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum suarum gladiis et lapidibus obiecerit: de consulibus loquor, quorum fide res publica niti debuit.