Latin · ~4 min
33
Cicero, Pro P. Sestio 33
Not analysed yet
quid? sua sponte homines in amicorum periculis vestitum mutare non solent? pro te ipso, Piso, nemone mutabit? ne isti quidem quos legatos non modo nullo senatus consulto, sed etiam repugnante senatu tibi tute legasti? ergo hominis desperati et proditoris rei publicae casum lugebunt fortasse qui volent: civis florentissimi benivolentia bonorum et optime de salute patriae meriti periculum, coniunctum cum periculo civitatis, lugere senatui non licebit? idemque consules, si appellandi sunt consules quos nemo est quin non modo ex memoria sed etiam ex fastis evellendos putet, pacto iam foedere provinciarum, producti in circo Flaminio in contionem ab illa furia ac peste patriae, maximo cum gemitu vestro, illa omnia quae tum contra me contraque rem publicam agebantur voce ac sententia sua comprobaverunt. isdemque consulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne avspicia valerent, ne qvis obnvntiaret, ne qvis legi intercederet, vt omnibvs fastis diebvs legem ferri liceret, vt lex Aelia, lex Fvfia ne valeret: qua una rogatione quis est qui non intellegat universam rem publicam esse deletam?