Latin · ~4 min
40
Cicero, Pro P. Sestio 40
Not analysed yet
his se tribus auctoribus in consiliis capiendis, adiutoribus in re gerenda esse usurum dicebat; ex quibus unum habere exercitum in Italia maximum, duo, qui privati tum essent, et populo Romano praeesse et parare, si vellent, exercitum posse, idque facturos esse dicebat. nec mihi ille iudicium populi nec legitimam aliquam contentionem nec disceptationem aut causae dictionem, sed vim, arma, exercitus, imperatores, castra denuntiabat. quid ergo? inimici oratio, vana praesertim, tam improbe in clarissimos viros coniecta me movit? me vero non illius oratio, sed eorum taciturnitas in quos illa oratio tam improba conferebatur; qui tum, quamquam ob alias causas tacebant, tamen hominibus omnia timentibus tacendo loqui, non infitiando confiteri videbantur. illi autem aliquo tum timore perterriti, quod acta illa atque omnis res anni superioris labefactari a praetoribus, infirmari a senatu atque a principibus civitatis putabant, tribunum popularem a se alienare nolebant, suaque sibi propiora esse pericula quam mea loquebantur.